- PALA Annularis
- PALA Annularisseu Palea, item Paleta, pars est annuli, quae gemmam cohibet; hinc Obstrigillum quoque, a stringendo gemmam et obstrigillando, dicta. Graece πυελὶς, σφενδόνη τοῦ δακτυλίου, σφραγιδοφύλαξ. Funda quoque dicitur, apud Plin. l. 37. c. 9. ubi, de Chrysolitho, Optimae vero sunt, quae in collatione aurum albicare quâdam argenti facie cogunt. Fundâ micludantur perspicuae, roeteris subicitur orichalcum. Tametsi iam expertes gemmarum usu appellantur aliqui et Chryselectri, in colorem electri declinantes. Ubi Salmas. reponit, coeteris subicitur aurichalcum, quondam etiam et per se gemmarum in usu. Appellantur aliqui et chryselectri etc. Dicit, optimas chrysolithos includipalâ perspicuas, i. e. patentes; coeteris aurichalcum subici, folii scil. ut vulgo vocatur, vicem: quod orichalcum olim et per se in usugemmarum diu apud Veteres in admiratione fuisse, diximius supra. Fundam autem vocat annuli palam, quia Graeci σφενδόνην quoque appellant. Erat vero rotunda et cava, ut gemmam insertam et inclusam teneret; hinc Graeca vor σφραγὶς, quae de palis annulorum quoque accipitut, ad vestium ocellas, seu notas, signa et clavos, denotandos etiam adhibita est, Salmas. ad Vopisc. in Carino c. 20. Vide eundem ad Solin. p. 406. Hinc Παρακοιμώμενος τῆς σφενδόνης, nomen dignitatis excelsae in Aula Constantinopolit. de qua vide infra, voce Parachimumenus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.